EDOMATOR vocis

EDOMATOR vocis
EDOMATOR vocis
apud Tertullian. de Pallio c. ult. De meo vestiuntur et primus informator literarum, et primus Edomator vocis et primus numerorum Harenarius, et Grammaticus et Rhetor etc. non Phonascus est, ut quidam volunt, Huic enim puerosolim, inter prima illa rudimenta literarum, operam dedisse, verisimile non est, nisi si qui Cantores Tragici vellent esse, aut Comoedi: Sed is, qui pueris legendi et recte pronuntiandi artem tradebat, forte Enodator vocis legendus. Nam hic quo modo sigula quaequeve verba, quâ voce, quo motu oris essent enuntianda, praecipiebat. Quintilian. l. 1. c. 2. Non alienum suerit exigere ab iis aetatibus, quo sit absolutius os et expressior sermo, ut nomina quaeaam versusque affectatae difficultatis, ex pluribus asperrime coeuntibus inter se syllabis catenatos et velut confragosos quam citissime volvant. Nempe unus hic erat ex tribus primis Praeceptoribus ac Ludimagistris, qui rudes pueros primis et elementariis literis erudiendos suscipiebant, quos a Grammatico distinxit Tertullianus qui solidiore eos doctuinâimbuebat, Primus informator literarum, harum formas et potestatem cognoscere, scribendoque exprimere; Primus vocis Enodator, recte pronuntiare; et primus numerorum Harenarius calculare monstrabat. Quae tamen tria munera unius eiusdemqueve Doctoris ferme fuêrunt, quem Γραμματιςην` appellarunt Graeci etc. Vide Salmas. ad
l.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • NUMERARII — qui in Notitia Imperii, p. 13. 53. 119. inter Officiales Iudicum seu Magistratuum recensentur, erant li, Qui publicum nummum aerarie inferebant, h. e. qui pecuniam regiam ex tributis et portoriis et vectigalibus partam in aeraria inferebant, ut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • LITERARUM primus Informator — memoratur Tertulliano de Pallio. Videris nunc Philosophia quid prosit: nec enim sola mecum est, habeo et alias artes inpublico utilas: de meo vestiuntur et primus literarum Informator et primus Edomator vocis et primus numerorum Harenarius, et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHONASCI — dicti sunt Moderatores vocis et Magistri, qui eam intorquere, mittere, lenire, exasperare docebant et supplantare; memorati Suetonio in Nerone, c. 25. Neque quicquam serio iocôque egit, nisi adstante Phonascô, qui moneret, parceret arteriis et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”